[225] EPISTOLA XXV.

Reverendis, Nobilibus, Clarissimis ac Eximiis
VIRIS DEPUTATIS FRISIAE,

Dominis & Amicis suis honorandis.

Leoardiam.

S.

Domini & Amici. Cum alioquin ad vos scripturus essem, ob ea quae mox dicam, supervenit nuntius Ioannes, mihique indicat sibi literas, quas ad me dedistis, in itinere ereptas esse, graviter perculsus & contristatus fui, ne forte literae illae aliquid contineant, quo consilium aliquod vestrum, vel statum patriae, ex quo inimicis vestris occasio detur citius adimplendi, quod in animis suis jam multo tempore versant, cognoscant & percipiant. Sunt enim literae illae ereptae ei ab illis, qui in arce Bleienbeck in praesidio sunt, ubi & quosdam ex nostratibus esse intelligo, qui cum iis, qui sunt Emricae & in Rees, quotidie communicant, & jam forte etiam huc eaedem literae tum ad Ducem de Terranova, tum ad alios missae sunt. Itaque tanto celerius mihi scribendum esse putavi, etiamsi sumptibus non libenter patriam nostram onerem. Inprimis scire vos velim eas literas vestras quas Daventriam misistis, quae scriptae fuerunt VI. Septemb. me primum VIII. Octob. accepisse, e quibus fatis intellexi, negotium quod hic agitur diligenter & prudenter a vobis examinatum & ponderatum esse. Quae etiam inter vos, qui arctiori foedere juncti estis, convenistis & decrevistis, ea similiter summa ratione & judicio facta esse video. Unum solum doleo, quod intelligam magnum nostratum esse numerum, tam ex nobilitate, quam ex aliis, qui actionibus vestris, quae tamen hoc rerum statu non alio quam ad Dei honorem & salutem patrias serviunt, adversentur; & inter hos reperiri, qui Hispanos contra nos movere & ducere moliantur. Hoc mihi credite, fuisse ex nostris, qui institerint apud Parmensem pro tribus millibus Hispanorum, quorum auxilio polliciti sunt, se ditionem nostram in Regis potestatem reducturos: Parmensem quoque apud Hannonienses & Artesienses Status sollicitasse, ut sibi permitterent eum militum Hispanorum numerum in partes nostras ablegare, velleque se ibi eos relinquere. Sed tamen non existimo petitioni ipsius locum datum esse. Nihilominus quam malevolum, invidum & vindictae cupidum animum hi erga propria membra sua habeant nimis proh dolor manifestum est, quippe velle patriam propriosque consanguineos & populares, sine discrimine sexus vel aetatis, privati sui odii, commodi & honoris gratia, omni genere cruciatus, faeditatis & servitutis afficere, violare & perdere. Sed nec hunc animum deposituri videntur. Donec vel per Hispanos vel per alios effecerint, ut si non eventus, qualem desiderant, sequatur (quod in solius Dei consilio & arbitrio positum est) saltem conatus eorum, cum magno nostro malo in opus educatur. Ita pro certo ad nos hic refertur, justum exercitum in decimum sextum hujus paratum futurum, qui contra, Groningenses & vos destinatus est; atque id est quod in initio dixi me velle vobis significare. Quidam etiam ex illis honestius & gratiosius nomen Malecontentorum praetexunt, sed revera in animis suis nihil curant sive sub hoc nomine, sive sub alio rerum apud nos potiantur. Malecontentorum factum justo Dei judicio relinquo, sed effectus aliquando ostendet quale consilium adversus semetipsos & populares suos ceperint. Quinetiam, qui sincere tales sunt non hoc armis a reliquis extorquere debent, sed justis rationibus illis persuadere. Temporis enim adhuc satis est, ad articulos & conditiones cum Malecontentis conclusos & initos amplectendum. Quod ad me attinet, non possum aliud statuere, quam quod finis miseriis nostris citius imponetur, si contenti simus iis articulis, qui in foedere Trajectensi conventi &

adhuc propositi sunt, approbemus. Et utinam ii qui a vobis dissentiunt in hac re mihi fidem habere velint, nihil quaeri adhuc aliud, quam ut dissidia & factiones inter nos excitentur, vel saltem in eo consilium meum sequantur, ut vobis assistant ad tempus aliquod, nec contraria consilia a vobis capiant, donec videamus quo se tum praesens tractatus tum alii conatus & consilia tam Caesaris quam Regis nostri, inclinabunt.

Si concordes & unanimes permanserimus, longe aliam quam quae adhuc se offert catastrophen visuri sumus. T. Quintius Graeciae urbes ad mutuam concordiam cohortans, adversus consentientes inquit. Nec Rex quisque satis validus, nec tyrannus est, discordia & factiones omnia oportuna insidiantibus faciunt. Quo pertinet etiam quod Philippus Cominaeus in lib. II. de rebus gestis Ludovici scribit: Quemadmodum expedit Principi hostium suorum, si duo vel plures sunt confoederati, amicitiam quoquo modo dirimere, ita ii qui contra vim alicujus potentioris sunt confoederati, inprimis cavere debent, ne ullus pollicitationibus aut arte aliqua a se mutuo divellantur, auxiliumque alter alteri detrahat, quod cum fit non illius modo qui ita desertus est, fortunae omnes ac facultates, sed etiam alterius non multo post occasione data in discrimen adducuntur. Item paulo post. Quoties illi qui foedere conjuncti sunt, secessionem faciunt, & se dissipari patiuntur, dubitari amplius non debet, quin paulatim omnes cladem aliquam accipiant, idque pertinet tam ad Principes quam ad civitates, & quoniam ejus rei plurima existunt documenta, longiore sermone nihil opus est. Haec ille. Utinam hujus doctrinae quae probatissima est, memores simus. Sed cum metuam ne forti dissidium illud, quod indies apud vos crescere audio, ex nimio studio hujus aut illius partis, vel ex aemulatione & ambitione quadam causam & occasionem capiat, amanter vos rogatos & admonitos volo, ut libenter consilia vestra cura iis, quos scitis patriam una vobiscum diligere, etiamsi putentur forte circa omnia non idem quod vos sentire, communicetis. Nihil enim vel a me scribitur vel a vobis adhuc tractatum video in communi Reipub. negocio quod non praestet in omnium notitiam pervenire, vel quod possit a quoquam patriam amanter reprobari. Hoc tamen praecipue cavere vos velim, ignoscite quaeso libertati meae, ne quid ipsi contra morem patriae vel privilegia ejus committatis, vel, per alios qualescunque sint, committi toleretis, ne dissensionis causa vel ansa calumniandi cuique praebeatur. In Deputatis ordinandis sit libera Statuum electio, vel pari numero ex utraque parte qui dissidere videntur, eligantur, qui si inter se concordare nequeant vel causa magni momenti sit, adhibeantur etiam alii, quos satis idoneos ad hoc aestimemus, si naturaliter pro viris bonis, justis & intelligentibus habeantur, quique salutem patriae non minus quam suam propriam salvam & incolumem esse cupiant, fiat amicabilis collatio & communicatio, spero nullum inter vos dissensum futurum, vel leniorem, quam qui communi bono incommodare poterit. Circa omnes honores & officia ita universos affectos velim, quam admodum Plato scribit de ea civitate, quas ex unis bonis constat. Nam hi quam intelligunt boni magistratus mercedem esse non privatum quoddam emolumentum, sed publicam utilitatem subjectorumque conservationem, ac proinde varias difficultates recte imperantem, & ut decet recte officio fungentem suo manere, non solum ab omni honorum cupiditate alieni sunt, sed ita certatim incumbunt ne imperent veluti hodie certatur ut imperent. In bonis etiam quibuscunque occupandis praecipuorum quaeso consilio & consensu utamini, publica utilitas ita quaeri & curari debet, ne privati per hoc labantur, praesertim ii, quibus commune bonum vobiscum curae est: saltem causae & rationes vestrae prius illis qui interesse habeat, exponantur, qui si justae sunt, nemo Vir bonus etiam cum damno suo resistere iis volet. Hoc nisi fiat majora in vos odia, & majores metuo factiones in patria nostra excitabitis. Iustitia ubique vigeat & leges strictissime observentur, ne illius defectus majorem materiam factionibus & calumniis adversariorum vestrorum praebeat. Ad magistratus non nisi viri boni & justi promoveantur. Bonus enim magistratus efficit ut vitam foelicem homines vivant, quantum potest aliquid in hac vita esse foelicitatis: malus e contra vitam per se miseram plane reddit intolerabilem. Sed haec satis. Duo ista significata potissimum volui, literas vestras cum magno meo dolore interceptas esse.

Deinde quae intellexi inimicos nostros adversus patriam nostram moliri. Quae praeterea adjeci uti sincero animo a me scripta sunt, eodem animo a vobis quoque accepta in omnino confide. Bene valete Viri optimi & amantissimi. Coloniae. IV. Novemb. Anno MDLXXIX.

Vester ex animo, quem nostis,

AGGAEUS ALBADA.